라틴어 문장 검색

puer, qui curae Larum cubiculi ex consuetudine assistens interfuit caedi, hoc amplius narrabat, iussum se a Domitiano ad primum statim uulnus pugionem puluino subditum porrigere ac ministros uocare, neque ad caput quidquam excepto capulo et praeterea clausa omnia repperisse;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 17장 2:2)
Atque illi simulatione omissa circumsistunt eum et frustra repugnantem vinciunt derepto ex capite regni insigni lacerataque veste, quam e spoliis occisi regis induerat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 28:3)
interdum blandae derepta monilia divae contrectat miseroque aptat flagrantia collo,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 699:1)
Corpus adsuetum tunica loricae non suffert, caput opertum linteo galeam recusat, mollem otio manum durus exasperat capulus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 2:10)
quae quasi membranae summo de corpore rerum dereptae volitant ultroque citroque per auras, atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes terrificant atque in somnis, cum saepe figuras contuimur miras simulacraque luce carentum, quae nos horrifice languentis saepe sopore excierunt ne forte animas Acherunte reamur effugere aut umbras inter vivos volitare neve aliquid nostri post mortem posse relinqui, cum corpus simul atque animi natura perempta in sua discessum dederint primordia quaeque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 2:2)
inritata leae iaciebant corpora saltu undique et adversum venientibus ora patebant et nec opinantis a tergo deripiebant deplexaeque dabant in terram volnere victos, morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 44:3)
Sic fatus galeam larva tenet, atque reflexa Cervice orantis capulo tenus abdidit ensem.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 5:11)
Hic alii spolia occisis derepta Latinis Coniciunt igni, pro in ignem. Et:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 5:2)
Excussit cristas galeis capulosque solutis Perfudit gladiis, ereptaque pila liquavit, Aethereoque nocens fumavit sulfure ferrum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:49)
hic capulum aut vaginam, ut in illis ferrum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2629)
secespita autem est culter oblongus ferreus, manubrio eburneo, rotundo, solido, vincto ad capulum argento auroque, fixo clavis aeneis, quo , flaminicae, virgines pontificesque ad sacrificia utuntur, eaque iam sacra est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 26222)
feretro Graece dixit, nam latine capulus dicitur a capiendo:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2221)
unde ait Plautus capularis senex, id est capulo vicinus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2222)
nam latine capulus dicitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 644)
obtentu frondis inumbrant veluti cameram quandam capulo ramorum extensione fecerunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 661)

SEARCH

MENU NAVIGATION